Apicius (1922). Apicii librorum X qui dicuntur De re coquinaria quae extant.

Run Info

Accuracy

Editing Progress

APICII LIBRI X

I. EPIMELES. II. SARCOPTES. III. CEPVROS. IV. PANDECTER.

V. OSPREON. VI. AEROPETES.⟩ VII. POLYTELES voluntaria

volatilia. VIII. TETRAPVS quadripedia. IX. THALASSA mare. X. HALIEVS piscatura.

LIB. I. EPIMELES

I. conditum paradoxum. II. conditum melizomum. III. absinthium Romanum. IV. rosatum et violatium. V. oleum Liburnicum sic facies. VI. vinum ex atro candidum facies. VII. de liquamine. VIII. ut carnes sine sale quovis tempore recentes sint. IX. callum porcinum vel bu- bulum et unguellae coctae ut diu durent. X. ut carnem salsam dul- cem facias. XI. pisces fricti ut diu durent. XII. ostrea ut diu durent. XIII. ut uncia laseris toto tempore uti possis. XIV. ut dulcia de melle diu durent. XV. ut mel malum bonum facias. XVI. mel corruptum ut probes. XVII. uvae ut diu serventur. XVIII. ut mala et mala granata diu durent. XIX. ut mala Cydonia diu serventur. XX. ficum recentem mala pruna pira cerasia ut diu serves. XXI. citria ut diu durent. XXII. mora ut diu durent. XXIII. holera ut diu serven- tur. XXIV. rapae ut diu serventur. XXV. tubera ut diu serventur. XXVI. duracina Persica ut diu serventur. XXVII. sales conditos ad multa. XXVIII. olivas virides servare ut quovis tempore oleum facias. XXIX. cuminatum in ostrea et conchyliis. XXX. laseratum. XXXI. oenogarum in tubera. XXXII. oxyporum. XXXIII. hypotrimma. XXXIV. oxygarum digestibile. XXXV. moretaria.

📖 CONDITVM PARADOXVM. Conditi paradoxi compositio: mellis pondo XV in aeneum vas mittuntur, praemissis vini sextariis duobus, ut in coctura mellis vinum decoquas. quod igni lento et aridis lignis calefactum, com- motum ferula dum coquitur, si effervere coeperit, vini