Apicius (1922). Apicii librorum X qui dicuntur De re coquinaria quae extant.

Run Info

Accuracy

Editing Progress

20 APICII LIB. III

πŸ“– (91)Β  BETAS. Concides porrum, coriandrum, cuminum, uvam passam † farinam, et omnia in medullam mittes. liga-

πŸ“– (92) Β bis et ita inferes ex liquamine, oleo et aceto. Aliter betas elixas: ex sinapi, oleo modico et aceto bene in- feruntur.

πŸ“– (93) HOLISERA. holisera in fasciculum redacta ⟨a⟩ manu ex liquamine, oleo et mero bene inferuntur, vel cum piscibus assis.

πŸ“– (94)Β  RAPAS SIVE NAPOS. Rapas sive napos:

elixatos exprimes, deinde teres cuminum plurimum, rutam minus, laser parthicum, mel, acetum, liquamen, defritum

πŸ“– (95) et oleum modice. fervere facies et inferes. Aliter rapas sive napos: elixas, inferes. oleum superstillabis: si voles,

acetum adde.

πŸ“– (96) RAFANOS. Ratfanos cum piperato, ita ut piper cum liquamine teras.

πŸ“– (97) HOLVS MOLLE. Holus molle ex holisatro: coctum ex aqua nitrata expressum concides minutatim, et

teres piper, ligusticum, satureiam siccam cum cepa sicca,

(98) Β liquamen, oleum et vinum. πŸ“– Aliter holus molle: apium coques ex aqua nitrata, exprimes et concides minutatim. in mortario teres piper, ligusticum, origanum, cepam, vinum, liquamen et oleum. coques in pultario, et sic apium com-

(99) misces. πŸ“– Aliter holus molle ex foliis lactucarum

cum cepis: coques ex aqua nitrata, expressum concides minutatim. in mortario teres piper, ligusticum, apii semen, mentam siccam, cepam, liquamen, oleum et vinum. (100) [Aliter] Holus molle ne arescat, summa quaeque ampu- tantur, et purgamenta et caules madefactos in aqua apsinthi contegito.

πŸ“– (101) HERBAE RVSTICAE. Liquamine, oleo, aceto a

manu vel in patina pipere, cumino, bacis lentisci.