Apicius (1922). Apicii librorum X qui dicuntur De re coquinaria quae extant.

Run Info

Accuracy

Editing Progress

10 APICII LIB. I

(21)  se contingant. Citria ut diu durent: in vas vitreum (22) mitte, gypsa, suspende. 📖 Mora ut diu durent: ex moris sucum facito, et cum sapa misce, et in vitreo vase cum (23)  moris mitte: custodies multo tempore. 📖 Holera ut diu  serventur: holera electa non satis matura in vas picitum (24) repone. 📖 Rapae ut diu serventur: ante accuratas et compositas asperges myrtae bacis cum melle et aceto. 📖 Aliter: sinapi tempera melle, aceto, sale, et super com- (25) positas rapas infundes. 📖 Tubera ut diu serventur. tubera, quae aquae non vexaverint, componis in vas alternis, alternis scobem siccam mittis, cooperis et gypsas, et loco frigido pones 📖 Duracina Persica ut diu durent: eligito optima, et mitte in muriam. postera die exime, et spongiabis diligenter, et collocabis in vas. fundes salem, acetum, satureiam.

📖 Sales conditos ad multa: Sales conditi ⟨faciunt⟩ ad digestionem, ad ventrem movendum, et om- nes morbos et pestilentiam et omnia frigora prohibent generari, sunt autem et suavissimi ultra quam speras.

Sales communes frictos lib. I, sales Hammoniacos frictos lib. II, piperis albi unc. III, zingiberis unc. II, ammeos unc. I semis, thymi unc. I semis, apii seminis uno. I semis

(si apii semen mittere nolueris, petroselini mittis unc. III), origani unc. III, erucae seminis unc. I semis, piperis nigri

unc. III, croci unc. I, hysopi Cretici unc. II, folii unc. II, petroselini unc. II, anethi unc. II.